monumenta.ch > Hieronymus > sectio 31 > XVIIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS VEL HIS QUI PORTIBUS VEL CLUSURIS PRAESUNT THEODERICUS REX. (a 507/511) > III. POPULO ROMANO ATHALARICUS REX. (a. 526 post Aug. 30) > bnf10439.72 r > XXIII. THEODORAE AUGUSTAE THEODAHADUS REX. (a. 535) > Psalmi, 68 > XXXVIII. VVANDIL THEODERICUS REX. (a 508) > XVII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a 527/528) > sectio 3 > bnf10439.50 r > sectio 2 > ad Ephesios, 3 > sectio 90 > sectio 49 > bnf8671.60 > sectio 15 > sectio 13 > uwbM.p.th.q.1a.270 > bnf9389.367 > sectio 3 > bnf8671.62 > 8 > bnf10439.33 v > sectio 30 > bnf9389.371 > sectio 57 > sectio 8 > sectio 30 > Isaias, 6 > Actus, 13 > sectio 28 > sectio 26 > VIII. GELASIUS QUINIGESIO ET CONSTANTINO EPISCOPIS. > bnf10439.116 r > Ioannes, 9 > V. GELASIUS ERELEUVAE. (a. 496) > bnf10439.122 v > XXXIIII. ABUNDANTIO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a. 523/526) > csg68.319 > sectio 31 > csg48.253 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 8
Istis dicunt vaccae Basanitidis: Afferte nobis, et bibemus. Nisi enim illi dederint, isti quod devorent non habent, immo quod bibant ut inebrientur. Ut autem sciamus aquas et pocula significare doctrinam, Dominus loquitur ad Samaritanam: Omnis qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum . Ergo qui de Samaritanae, id est, haereticorum aquis biberint, semper sitient et ardorem faucium siccarum refrigerare non poterunt, Isaia de hoc eodem conclamante: Sicut somniat qui sitit quasi bibat, et cum surrexerit, adhuc sitit, anima autem eius frustra speravit: sic erunt omnes gentes quae pugnant contra Ierusalem . Vere enim qui de haereticorum aquis biberit, et pugnaverit contra Ierusalem Ecclesiam Dei, in somnis bibit, et anima eius vanis imaginibus illuditur.